p. 3046
C


No. 1200.

DECRETUM S. CONGNIS DE PROPAGANDA FIDE.

LABRADOR COAST WEST OF BLANC SABLON ATTACHED TO DIOCESE OF QUEBEC.

Episcopo S. Joannis Terrae Novae in America Septentrionali, praeter insulam co nomine designatam, credita quoque fuit regio Labradoria. Attamen ex iis quae nuperrime relata sunt per R.P.D. Joannem Mullock episcopum memoratae sedis S. Joannis Terrae Novae innotuit, attentis omnibus adjunctis, partem illam supradictae regionis Labradoriae, quae sita est citra Blanc Sablon ad occidentem nimirum longe facilius per Archiepiscopum Quebecensem posse administrari, proindeque idem petiit ut ad jurisdictionem Quebecensis antistitis transferretur. Quapropter audito etiam R.P.D. Archiepiscopo Quebecensi, atque attento duorum Praesulum consensu, S.C. de Propaganda Fide referente infrascripto Secretario, omnibus mature perpensis, censuit supplicandum SSmo ut Blanco Sablon limitem esse decernat adeo ut regio ad orientent ad dioecesim S. Joannis, quae vero ad occidentem sita est ad Quebecensem pertineat.
Hanc vero S. Congnis sententiam SSmo Dno Nro Pio PP. IX ab infrascripto Secretario relatam in Audientia diei 23 januarii 1853 Sanctitas Sua in omnibus conformavit, atque ita dioeceses illas praefiniendas edixit perinde ac si literis Aplicis illarum Ecclesiarum status hac ratione constitueretur.
Datum Romae ex aed. dictae S. Cognis de Prop. Fide die 4 Februarii 1853.
(sign) I. PH. CARD. FRASONI, Praef.

Al. Barnabo a secretis.

Copie conforme aux Régistres de l'Archev. de Québec, p. 209.

B. PH. GARNEAU ptre.
Archiv.


Partnered Projects Government and Politics - Table of Contents Site Map Search Heritage Web Site Home